![]() |
|
||
|
|||
Audi caelumverba mea, plena desiderio et perfusa gaudio. Dic, quaeso, mihi: quae est ista, quae consurgens ut aurora rutilat ut beneficam? Dic nam esta pulchra ut luna electa, ut sol replet laetitia terras, caelos. Maria virgo illa dulcis, praedicata de propheta porta orientails. Nigra sum, sed formosa, filiae. Ideo dilexit me rex et introduxit me in cubiculum suum et dixit mihi. Surge, amica mea, et veni. Iam hiems transiit, imber abut et recessit, flores apatuerunt in terra nostra. Tempus putationis advenit.
Illa sacraet felix porta, per quam mors fuit expulsa, introduxit autem vitam. Quae semper tutum est medium inter homines et deum, pro culpis remedium. Omnes hanc ergo sequamur qua cum gratia mereamur vitam aeternam. Consequamur. Praestet nobis deus, pater hoc et filius et mater praester nobis. Pater hoc et filius et mater cuius nomen invocamus dulce miseris solamen. Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suavitatis. |
|||||||||||||||
|
| SYLLABUS | CALENDAR | ASSIGNMENTS | e-GROUP | HOME | RESOURCES | CONTACT ME | |
webmaster: Rafael Mendiola